His transactis, locutus est Dominus ad Abram dicens: Protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Et dixit Abram: Quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, ac Damascus filius Eliezer procuratoris mei erit haeres meus, quasi dicat: Quid mihi de promissione terrae cum desit haeres? Ab hoc Damasco aiunt Damascum conditam, et denominatam, et ibi eum regnasse. Et dixit Dominus ad eum: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam, et quia insperatum promittebatur, quaesivit Abram signum, unde sciret sibi hoc fieri, non ex diffidentia, sed sperando, et modum quaerendo. Et hinc maxime mos inolevit Judaeis, signa quaerere. Et ait Dominus: Sume mihi in crastino vaccam, et capram, et arietem, quaeque trima, et turturem, et columbam. Quasi dicat. Immolabis mihi haec, et ostendam tibi signum. Qui tollens haec animalia divisit per medium, et partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit, et dum exspectaret praeceptum Domini de modo immolandi, descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque sol occubuisset sopor irruit super Abram, et horror magnus, qui fuit pars signi, et dictum est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos extranei servituti, et affligent quadringintis annis. Tu autem ibis prius ad patres tuos, generatione autem quarta revertentur huc. Quasi dicat: Ne exspectes te modo regnaturum in terra hac, et semen tuum post te. Te enim prius mortuo, post quadringintos annos implebitur promissio mea. Nec est intelligendum, quod tot annis servierunt in Aegypto, sed hic numerus annorum in illa afflictione completus est, qui secundum Isidorum ab illo tempore computantur, quo ista Abrae promittuntur. Augustinus ab Isaac nato computat, quia dictum est semen tuum. Et ab anno nativitatis Isaac, usque ad annum egressionis de Aegypto numerat quadringintos quinque annos. Sed Scriptura subticet quinque et legit litteram sic. Semen tuum peregrinum erit quadringentis annis: sive enim in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum fuit, donec habuit haereditatem ex promissione Dei. Illud autem interpositum, subjicient eos, et affligent, non refertur ad quadringintos annos. Quod autem dictum est, in quarta generatione eos redituros, secundum tribum sacerdotalem intelligendum est. Levi enim genuit Chaat, qui genuit Aram, vel Amram, qui genuit Aaron, qui Eleazar, qui cum Aaron egressus est. Nec dicas quatuor generationes personas quatuor sed successiones, ut tot sint generationes quoties ibi legitur, genuit: quod alia littera habet quinque generationes, secundum regiam tribum est. Judas enim genuit Phares, qui genuit Efron, qui genuit Aram, qui Aminadab, qui Naason, qui cum patre egressus est. Et facta est caligo, et apparuit ignis quasi clibani transiens inter divisiones illas, et consumens illas. Ecce signum, et terminos terrae promissionis diffinivit ei Dominus a rivo Corula flumine Aegypti usque ad Euphratem, et populos ejus nominavit.